Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 11
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/11/

EXERCITATIO III

Dei providentia quid sit.

 

Divus Thomas sic describit: «Rationem

ordinis rerum in finem». Perabsurde

tamen, Aureoli iudicio. Ratio enim ordinis in

finem est id, quod in rebus providet Deus.

Providentia vero non est id quod providetur,

sed actus providentis, ut innuit Boëtiana

definitio: «Providentia est ipsa divina

ratio in summo omnium principe constituta,

quae cuncta disponit».

Ludovicus Vives ita delineat: «Voluntatem

consilio universa gubernantem». At

inscitissime, meo iudicio; nam et ante mundi

creationem erat providentia sine gubernatione.

Praeterea consilio non eget Deus

tanquam medio, aut instrumento, aut idea

ad gubernandum. Tam impia est vox in

divinis consilium, quam pluralitas Deitatis.

Non disceptat, non ratiocinatur, non

proponit, non colligit, non cum alio confert,

non ab ullo accipit. Quare ingenue fateor

ne verbum quidem illud praevidere

Dei convenire omnipotentiae nisi quoad nostra

mutila intellectione metimur infinitatem.

Nobis quidem, quibus est futurum, praevisio

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES